monumenta.ch > Plinius > sectio 41

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 23, 41
{XXIII} Corpus augere volentibus aut mollire alvum conducit inter cibos bibere, contra minuentibus alvumque cohibentibus sitire in edendo, postea parum bibere. vinum ieiunos bibere novicio invento inutilissimum est curiosis vigoremque animi ad procinctum tendentibus; somno vero ac securitatibus iamdudum hoc fuit, quod Homerica illa Helena ante cibum ministravit. sic quoque in proverbium cessit sapientiam vino obumbrari.